Para mis chic@s de 1Bachillerato

Estándar

FERAE IN SILVIS

Texto sobre la primera declinación. 

Ferae in silvis non desunt. Itaque silvae Terentiam et Tulliam non delectant. Puellae plerumque in villa sunt aut in viis ambulant. Nam silvarum feras timent. Ferae saepe dominae terras vastant et gallinas necant. Itaque domina et ancillae feras non amant sed timent. In villae ara Dianae statuam videmus. Dea sagittas tenet.

 

 TESEO Y EL MINOTAURO

 teseo-y-el-minotauro1

Antiquis temporibus erat in insula Creta horrendum monstrum, Minotaurus nomine. Monstrum habebat caput tauri in humano corpore atque in Labyrintho habitabat. Labyrinthus erat magnificum aedificium unde homines exire nesciebant, nam multae viae flexae faciebant errorem. In Labyrintho rex Minos Minotaurum hominibus vivis alebat. Itaque Athenienses multos pueros multasque puellas quotannis in Cretam mittere debebant atque monstrum saevum omnes avide vorabat. Minos, Cretae rex atque Minotauri pater, paucis annis antea magno bello Athenas vicerat. Victor non solum magnam pecuniam, sed etiam multos obsides ab Atheniensibus quotannis flagitabat atque obsidibus Minotaurum alebat. Sed Theseus, Athenarum regis filius, Minotaurum occidere constituit. Itaque cum obsidibus in Cretam pervenit. Cretae rex filiam pulchram quoque habebat, Ariadna nomine. Ariadna, magno amore Thesei capta, Theseum servare constituit. Itaque Theseo longum filum dedit ut certam viam ad portam Labyrinthi invenire posset. Theseus in Labyrinthum intravit atque Minotaurum post longam pugnam gladio occidit. Deinde auxilio fili ad portam Labyrinthi facile per venit atque e Labyrintho evasit. Ita Athenienses obsides a saevitia monstri liberavit. Ariadna cum Theseo e Creta, patria sua, evasit, sed Theseus nocte in insula Naxo Ariadnam reliquit atque in patriam suam navigavit. Mane Ariadna, e somno excitata, Theseum in litore frustra quaesivit, multisque cum lacrimis frustra vocabat, dum capillos vestemque scindebat maesta atque magna aegritudine afflicta. Tunc Bacchus deus in insulam Naxum venit atque Ariadnam a solitudine ac periculis liberavit. Postquam Theseus Ariadnam in litore deseruit ad patriam vento secundo laetus navigabat. Aegeus, Thesei pater Athenarumque rex, de altis saxis in mare prospiciebat, nam filium suum anxius opperiebatur. Iam Theseus patriae suae litoribus appropinquabat, cum pater Aegeus atra vela navigii conspexit. Theseus enim non mutaverat atra vela candidis velis ut victoriam nuntiarent. Itaque Aegeus pater mortem filii ex atro colore velorum putavit atque dolore amens sta- tim de alto saxo in mare se proiecit. Ex eo tempore Graeci mare, ubi Aegeus mortem invenit,”mare Aegeum” nominaverunt. Post Aegei mortem, Theseus rex Athenarum fuit multosque per annos magna sapientia patriam suam rexit.

 Eamus ad scholam

 40d        

Institútio Romána divísa erat in tres gradus. Primus erat gradus elementárius, usque ad annum duodécimum: puer discébat légere, scríbere et numeráre. Secúndus gradus pertinébat ad grammáticam et ad lítteras Latínas Graecásque. In tertio gradu rhetóricam discébant ei, qui cursum honórum petébant.Schola incohabátur mense Martio et interrumpebátur per calidióres menses. Magístri erant valde sevéri! Pueros virga intérdum verberábant. More trádito pater ipse curábat institutiónem filii.Pleríque tamen scholae mandábant líberos. Romae fuérunt scholae a secúndo sáeculo a.C.n.; quae non erant gratis. Divitióres pueri paedagógum habébant domi. Duódecim annos nati, pueri scholam relinquébant. Pueri páuperes artes domésticas discébant, dívites studébant cantui, saltatióni, sermóni Graeco.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s