ENLACES A PAGINAS DE LATÍN

Os dejo un enlace que os puede ser muy útil para estudiar latín para las pruebas del selectivo, en el hay texto ya traducidos. Os aconsejo que primero los intenteis traducir vosotros y después los corregis. Para poder visitarla solo tienes que pinchar aquí

Esta página también es muy interesante y os puede servir de ayuda.

En este enlace estan todos los contenidos de las pruebas PAU

TEXTOS PAU DE TODAS LAS COMUNIDADES

TEXTOS EN LATÍN

LEYENDAS DE LA ANTIGÜEDAD GRIEGA

JASÓN Y LOS ARGONAUTAS

LOS PERSONAJES:

  • Iason, onis, m.: Jasón.

  • Aeson, onis, m.: Esón, padre de Jasón.
  • Pelias, ae, m.: Pelias, hermano de Esón y tío de Jasón.
  • Chiron, onis, m.: Quirón (centauro).
  • Argonautae, arum, m. pl.: los argonautas.
  • Aeeta, ae, m.: Eetes, rey de Colquos.
  • Medea, ae, f.: Medea, hija de Eetes.

1. Un rey despreciable: Pelias:

1. Antiquis temporibus Peliasin Thessalia regnabat. 2. Malus rex erat : nonne fratrem Aesone me regno vi expulerat? 3. Aeson autem, dolore confectus, misere interiit. 4. Tunc Chironcentaurus Iasonem, Aesonis filium, magna cura educavit. 5. Iason omnes aequales virtute corporisque viribus superabat. 6. Cum fuit adulescens, patris regnum recuperare constituit. 7. Itaque in Thessaliam rediit, Peliam sine metu adiit, patrisque regnum a malo rege petivit. 

2. Un pérfido ardid del rey:

1. Iasonis adventus Peliam terruit. 2. Malus autem rex tam pul­chrum et opulentum regnum servare vehementer cupiebat. 3. Itaque fraudem excogitans, adulescenti benigne respondit   4.  «Gaudium meum magnum est, quod fratris mei filium hic video. 5. Regnum habebis, nam probus sum et mihi carus es. 6. Sed antea e patria exibis atque in Colchorum fines ad Aeetam regem ibis. 7. Illic dracoin silva velleris aurei custos est. 8. Tam pulchrum vellus habere cupio. 9. Ego autem iam senex sum neque ingentem draconem superare potero. 10. Tu validus adulescens es: scio te posse vellus aureum capere et mihi dare. 11. Tunc magna erit tibi gloria, mihi autem laetitia.»  

3. Preparativos de Jasón.

1. Iason Peliae fidem habuit et regis iussu Colchorum fines petere constituit. 2. Sine comitibus autem tam longum iter facere non poterat. 3. Itaque acres et peritos iuvenes delegit quibus cum magnam et celerem navem aedificavit. 4. Navis nomen “Argo” erat; itaque Iasonis comites Argonauta evocati sunt. 5. Magno gaudio et ardore in pulchram navem conscenderunt et e portu exierunt. 6. Sine metu e patria abeuntes, per mare Aegeumad Hellespontum cursum tenebant.

4. Llegada de los Argonautas a la Cólquide.

1. Argonautis, Hellespontum ac Pontum Euxinum transeuntibus, pericula omnis generis non defuerunt. 2. Tamen Minerva dea Argonautis semper adfuit; ita Colchorum fines salvi adierunt. 3. Ibi Argonautae, de nave exeuntes, per urbem ad Aeetamregem adierunt. 4. Tum Iason regi dixit : «NoIi nobis inimicus esse. 5. E longinqua Graecorum terra cum bona spe in regnum tuum venimus. 6. A te peto vellusaureum, propter quodcum comitibus iter in regnum tuum feci. 7. Cum autem in Graeciam redierimus, te laudabimus tibique gratiam habebimus.» 

5. Hazañas de Jasón en la Cólquide.

1. Rex Aeeta respondit  2. «Magnam quidem rem a me petis; tamen tibi vellusaureum dabo, cum ingentes tauros meos, ignem naribus efflantes, viceris, cum draconis dentes in agro severis, cum viros ex dentibus natos armis superaveris.» 3. Regis responsum Iasoni iucundum non fuit, nam nullus vir tam multos labores facere poterat. 4. Sed Medea, regis filia, magicarum artium perita, Iasoni adfuit, quod iuvenem amabat. 5. Ita Iason ingentes tauros superavit, virosque e draconis dentibusnatos interficere potuit. 6. Saevus autem rex non cupiebat vellus aureum Iasoni dare, sed miseros Argonautas mala fraude interficere constituit.

6. Jason regresa con Medea a Tesalia:  

1. Medea rursus Iasonem adiit et «NoIi hic manere, inquit, nam magno in periculo es. 2. Nunquam pater meus tibi vellusaureum dabit. 3. Ego vero ad draconem, velleris custodem, te ducam; auxilio meo vellus capere poteris.» 4. Tum Medeaiuvenem iussit in silvam intrare. 5. Ibi Medea immane animal sopivit; Iason autem vellus aureum capere et ad navem fugare potuit. 6. Tunc cum Medea carisque comitibus in navem conscendit et in Graeciam rediit. 7. Ibi Medeam uxorem duxit, ac post mortem Peliae, Thessaliae rex fuit.


LA GUERRA DE TROYA

(1193-1184 a.C.)

  • Graeci, orum, m. pl. los griegos.
  • Menelaus, i, m. : Menelao, rey de Esparta.
  • Helena, ae, f. Helena, su mujer.
  • Agamemnon, onis, m.  Agamenón, rey de Micenas.
  • Clytaemnestra, ae, f. Clitemnestra, su mujer.
  • lphigenia, ae, f. : Ifigenia, la hija de ambos.
  • Calchas, antis, m. Calcante, adivino.
  • Ulises, is, m. Ulises, rey de Ítaca.
  • Achilles, is, m. : Aquiles, héroe griego.
  • Patroclus, i, m. Patroclo, amigo de Aquiles.
  • Pyrrhus, i,  m.  Pirro, hijo de Aquiles.
  • Troiani, orum, m. p1. los Troyano.
  • Priamus, i, m. Príamo, rey de Troya.
  • Paris, Paridis, m. : Paris.
  • Hector, oris, m. : Héctor.
  • Cassandra, ae, f. Casandra.  
LOS LUGARES

  • Sparta, ae, f. Esparta.
  • Mycenae, arum, f. pl. Micenas.
  • Aulis, Aulidis, f. Áulide.
  • Ithaca, ae, f. Ítaca.
  • Troia, ae, f.  Troya.

1. Los orígenes de la guerra:

1. Antiquis temporibus, Menelausrex cum Helena uxore Spartae vitam agebat. 2. Olim Paris, Priamifilius, Spartam venit ibique Menelai hospes fuit. 3. Paris autem, validus adulescens, Helenam, mulierum pulcherrimam, rapuitet cum ea celeriter Troiamrediit. 4. Itaque omnes Graeciae reges constituerunt cum Troianisbellum gerere et Menelao uxorem reddere. 5. Naves multas celerrime paraverunt et in portum Aulidem convenerunt. 6. Toti classi praeerat Agamemnon, Menelai frater, rex Mycenarum.  

2. La cólera de Diana:

1. Diu advers iventi Graecos in portu Aulide retinuerunt. 2. Tum Agamemnon Calchantem interrogavit, isque regi respondit 3. «Diana dea tibi irata est, quod cerva meius sacramin silva vulneravisti. 4. Itaque adversos ventos movet. 5. Cum autem filiam tuam Iphigeniam deae immolaveris, tunc classis e portu exire et Troiaelitus petere poterit.» 6. Calchantis verba Agamemnon magnum dolorem fecerunt, nam filia ei cara erat. 7. Agamemnon tamen deae invitus paruit. 8. Regis iussu, Ulixes Mycenas properavit et puellae dixit : 9. «Noli domi manere;  celeriter veni Aulidem;  ibi Achilles, pulcher iuvenis et dux fortis, te uxorem ducet.»

3. El sacrificio de Ifigenia:

1.Iphigenia, Ulixis verbis credens, cum Clytaemnestra matre Aulidem venit. 2. Propinqua vero puellae mors omnes Graecos vehementer movebat. 3. Nec tamen Iphigeniae dolor, nec Clytaemnestrae preces, neque Achillis ira superbum regem vincere potuit: pater filiam ad aram duxit. 4. Iam sacerdos ferrum in manu habet, mox miseram Iphigeniam immolabit. 5. Eodem autem tempore Diana pro puella ante aram cervam collocavit. 6. Ita Agamemnon non Iphigeniam, sed cervam immolavit. 7. Tunc Graecorum classis Asiam petere potuit. 8. Iphigeniam autem dea in Chersonesum Tauricam duxit. 9. lbi sacerdos fuit in deae templo.

4. Los combates delante de Troya:

1. In campo, inter mare et oppidum Troiam, omnes fortiter pugna­bant. 2. Nam Graeci et Troiani fortes milites eorumque duces periti erant. 3. Achillesautem ceteros Graecos virtutis fama superabat. 4. Troiani vero omnem spem in Hectore, Priami filio, habebant. 5. Duorum virorum facta Homerus poeta nobis narravit. 6. Olim Achilles, quod Agamemnoni iratus erat, pugnae non interfuit; Graeci magnam cladem acceperunt.         7. Hostes usque ad Graecorum naves, quasnautae in litus traxerant, clam venerunt earumque partem igne deleverunt. 8. Unus ex Achillis comitibus, Patroclus, hostes pellere potuit; Hector autem eum in acie interfecit. 9. Tum Achilles cum Hectore pugnare constituit.  

5. La muerte de Héctor:

1. Achillescum omnibus Graecis adversus hostes processit. 2. Troianiin oppidum fugerunt; solus Hector pro moenibus manserat et Achillem fortiter exspectabat. 3. Tamen, quod Achillis vim sustinere non potuit, circum urbem mox fugit. 4. Achilles vero eum interficere potuit. 5. Hectoris corpori non pepercit: eius enim pedes ad currum alligavit  corpusque ante Troianorum oculos in pulvere traxit. 6. Quis dicere poterit patris et matris et uxoris et omnium Troianorum dolorem? 7. Postridie Priamus rex in Graecorum castravenit et Achillem movere potuit; is Hectoris corpus misero seni reddidit.  

6. El caballo de madera:

1. Graeci tamen urbem Troiam non ceperant. 2. Tunc Ulixes, Ithacae rex, vir callidus, fraudem invenit. 3. Milites, Ulixis iussu, equum ligneum fecerunt. 4. Equus tam altus erat quam collis, tam latus quam navis. 5. Fortes duces, Ulixes et Menelaus et Pyrrhus, Achillis filius, in eum ingentem equum intravere. 6. Tum ceteri Graeci in naves conscen­derunt ac propinquam insulam petiverunt. 7. Equum autem in Troiae litore reliquere. 8. Mane Troiani, hostium classem non iam videntes, sine metu ex oppido in campum exierunt. 9. Magna erat eorum laetitia: nonne Graeci post tam multos annos abierant? 

7. El éxito de la estratagema:

1. Plurimi Troiani cupiebant tam mirum equum in oppidum trahere, quod eorum admirationem movebat. 2. Laocoon tamen sacerdos atque Cassandra, Priami filia, eos ita monuerunt  3. « Nolite id facere; timete Graecorum donum. » 4. Troiani nec Laocoontis nec Cassandrae verba crediderunt, sed equum in oppidum ad Minervae templum traxerunt. 5. Media autem nocte, milites graeci ex equo exierunt. 6. Ad oppidi custodes clam processerunt eosque celeriter interfecerunt. 7. Iam Graecorum classis ad Troiae litus redierat; milites, de navibus exeuntes, per campum urbem petierunt. 8. UIixes autem eiusque comites portas aperuere;  ita Graecorum exercitus in urbem invasit.

8. La destrucción de Troya.

1. Graeci non tantum viros, sed etiam mulieres et senes et infantes sine misericordia necaverunt. 2. Pyrrhus, Achillis filius, in Priami domum in primis intravit ibique senem interfecit. 3. Tandem milites victores omnes urbis domos, etiam sacra templa incenderunt. 4. Ita antiquam urbem, quaediu omnium admirationem moverat, deleverunt. 5. Arbores in eo loco creverunt ubi fuerant alta Troiae moenia. 6. Solus e ducibus troianis, Aeneascum patre et filio et paucis comitibus saevam mortem effugere potuit. 7. Postea ad Italiae litus pervenit ibique urbem condidit: eius incolae Romanorum maiores fuerunt.

LAS AVENTURAS DE ULISES

  • Ulixes, Ulixis, m. Ulises

  • Penelopa, ae, f. Penélope
  • Telemachus, i, m.  Telémaco

  • Cyclops, opis, m. Cíclope

  • Polyphemus, i, m. Polifemo

  • Ithaca, ae, f. Ítaca
  • Circa, ae, f. Circe

  • Calypso, onis, f. Calipso

  • Phaeaces, um, m. pl. los feacios.

1. La cólera de Neptuno:

1. Graeci victores in patriam redierunt. 2. Multi vero labores fuerunt UIixi, Ithacae regi. 3. In ea insula Penelopa, fida uxor, ac Telemachus, carus filius, magna spe Ulixis reditum exspectabant. 4. Neptunus vero Ithacae regi iratus erat. 5. In pugnis enim marium deus Troianis adfue­rat, nec Graecarum victoriam cupiverat. 6. Sed Ulixis fraude Graeci Troianos vicerant. 7. Itaque, propter dei odium, Ulixes eiusque comites diu per maria erraverunt.

2. En el país de los Cicones y de los Lotófagos:

1. Primum Ulixis classis Ciconum fines adiit. 2. Ibi Graeci, cum saevis incolis magna virtute pugnantes, urbem Ismaram vi ceperunt; sed, paulo post, novus Ciconum impetus eos ex urbe expulit. 3. Cicones multos Graecos interfecerunt et Ulixes ab eorum finibus cum ceteris comitibus fugit. 4. Post novem dies noctesque, miseri nautae tandem terram viderunt. 5. Ulixes tres comites ad Lotophagos, eius regionis incolas, misit. 6. Lotophagi eos benigne acceperunt eisque egregia poma dederunt. 7. Tum Graeci non iam patriae meminerunt et in Loto­phagorum finibus manere cupiverunt. 8. Ulixes diu eorum reditum exspectaverat; tandem ad eos processit, eosque invitos ad naves vi duxit. 9. Omnes nautae rursus in naves conscenderunt et id litus relique­runt.

3. En la cueva del cíclope Polifemo:

1. Inde Ulixes ad longinquum litus pervenit. 2. Ibi habitabant Ci­clopes, saeva monstra, quibus unus oculus in fronte erat. 3. Cyclopes miseros homines, quos capere poterant, interficiebant et vorabant. 4. Ulixes tamen Cyclopes adspicere eorumque mores cognoscere consilium cepit. 5. Cum fortissimis e comitibus de nave exiit et in Polyphemi Cyclopis antrum sine metu intravit. 6. Polyphemus forte ab antro aberat; tum Ulixes eiusque comites ignem fecerunt et cibum paraverunt.

4. Estratagema de Ulises para escapar de Polifemo:

1. Polyphemus, in antrum rediens, magna voce clamavit:  2. «Qui estis? Quod nomen vobis est? Cur hic adestis? Pirataene estis?» 3. Tum Ulixes: «Graeci sumus;  ad patriam nostram redimus. 4. Mihi nomen est Nemo. 5. Saevus deus in litus tuum nos coniecit. 6. Oramus te:  noli nobis nocere. » 7. Ulixis autem verba Cyclopemnon moverunt. 8. Monstrum sex Ulixis comites interfecit et voravit. 9. Tum Graeci, quod ex eo loco fugere non poterant, Cyclopem caecum reddere cons­tituerunt. 10. Tradunt callidum Ulixem vinumPolyphemo praebuisse. 11. Cum somnusCyclopem ebrium oppressit, tum Graeci eius oculum effoderunt.

5. ¿Cómo salñir de la cueva de Polifemo?

1. Polyphemusmagna voce clamat. 2. Mox ceteri Cyclopes ad an­trum conveniunt atque eum interrogant  3. «Cur, o Polypheme, tam vehementer clamas? Quis tibi necuit?» 4. «Nemo », inquit; tum Cyclopes ridentes dicunt Polyphemum insanire, domumque redeunt. 5. Deinde callidus Ulixes sub ovibus comites alligat. 6. Itaque, cum oves prima luce ex antro exierunt, Polyphemus earum terga manibus frustra tetigit. 7. Ita Graeci ex antro salvi exierunt. 8. Tandem cursu naves petiverunt, iratumque Polyphemum, lapides et gravia saxa ad naves conii­cientem, effugere potuerunt.

6. El odre de Eolo:

1. Postea Ulixesinsulam petivit cuius Aeolus rex erat. 2. Ulixes ventorum deo omnia itineris pericula narravit. 3. Aeolus Ulixi auxilium praebere constituit. 4. Itaque Ithacae regi utrem dedit, in quo ventos incluserat. 5. Tum Graeci sine periculo navigare potuerunt. 6. Decimo die maiorum terram iam videbant, cum nautae utrem clam aperuerunt. 7. Statim omnes venti exierunt et Ulixem eiusque comites longe a patria pepulerunt.

7. En el palacio de la maga Circe:

1. Tam multis periculis una navis supererat. 2. Tum Ulixescum paucis comitibus insulam adiit, ubi Circa, Solis filia, habitabat. 3. Ea magicas artes cognoverat. 4. Eos comites, quos Ulixes ad eam miserat, libenter accepit. 5. Solus Eurylochus in Circae domum non intravit. 6. Dea Graecis iucundissimum cibum magicamque potionem praebuit, quae miseros viros in porcos mutavit. 7. Eurylochus autem, qui amicos diu exspectaverat, tandem solus ad navem rediit. 8. Ulixes vero, cui Mercuriusadfuit, comitibus libertatem reddere potuit; nam Circa eos rursus in homines mutavit.

8. En la isla de Calipso:

1. Ulixessolus hominum sine periculo Sirenes audire potuit, quarum pulchra vox nautas delectabat eosque in mare trahebat. 2. Iam nova pericula effugerat, cum ingentes maris fluctus navem fregerunt. 3. Omnes Ulixis comites perierunt; ipse rex superfuit salvusque insulam adiit, ubi habitabat Calypso, nympha egregiae pulchritudinis. 4. Ulixi cibum dedit atque eum in insula libenter accepit. 5. Apud eam Ulixes diu mansit ac beatam vitam egit. 6. Tandem dei iusserunt eum in patriam redire. 7. Eorum iussu, ratemfecit; solus per altum ad Ithacam cum bona spe navigavit.

9. En el país de los feacios:

1. Ulixes patriam laetus petebat, cum Neptunus deus tridente mare percussit. 2. Irati fluctus ratemin insulae litus iecerunt. 3. Ulixes tamen salvus insulam adire potuit. 4. Ibi puellas vidit, quae pila ludebant, atque ad eas processit. 5. Virgines autem, Ulixem videntes, fuge­runt. 6. Una tamen ex eis, Nausicaa, regis filia, non fugit. 7. Ulixem ad patrem, Phaeacum regem, duxit. 8. Ille Ulixem benigne accepit eique novam navem et peritos nautas dedit.

10. El regreso de Ulises a Ítaca:

1. Tandem, post tam longa itinera et tam multos labores, Ulixes in patriam salvus rediit. 2. Ibi uxor, Penelopa, quotidie eius reditum exspectaverat. 3. Procos, qui eam uxorem ducerecupiebant, semper recusaverat. 4. Minerva autem dea Ulixem redeuntem in mendicum mutavit. 5. Neque Eumaeus sub ulcus, qui primus eum vidit, nec servi neque ancillae eum agnoverunt. 6. Solus Argoscanis, post tam multos annos, dominum agnovit;  sed nimia laetitia eum oppressit atque ante Ulixis oculos interiit. 7. Paulo post, Telemachus quoque patrem agnovit. 8. Tum Ulixes et Telemachus procos punire constituerunt.

11. La matanza de los pretendientes:

  1. Eo ipso die Penelopa procis dixerat: 2. «Qui arcum, quem Ulixes hic reliquit, contenderit, me uxorem ducet.» 3. Nemo autem ingentem arcum contenderepotuerat. 4. Tum Ulixes procedens arcum a procis petivit. 5. Proci, sordidum mendicum videntes, riserunt. 6. Ulixes tamen arcum manu cepit eumque facile contendit. 7. Simul clamavit: «Ulixes sum ! Vos omnes, qui domum meam invasistis, qui meam Penelopam uxorem ducere cupitis, nunc timete!» 8. Tum iratus Ulixes procos sagittis interfecit. 9. Post eorum mortem, cum Penelopa uxore et Telemacho filio longam beatamque vitam egit.



PARA ENTENDER MEJOR LOS TEXTOS DE CESAR, UNOS CUANTOS VIDEOS SOBRE EL EJÉRCITO Y LOS CAMPAMENTOS
EL CAMPAMENTO ROMANO
EL EJERCITO<

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s